monumenta.ch > Augustinus > sectio 18

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 75, 18
Cui offerent munera? Terribili, et ei qui aufert spiritum principum. Spiritus enim principum, superbi sunt spiritus. Illi ergo non sunt spiritus eius; quia et si aliquid noverunt, suum volunt esse, non publicum: sed ille qui commendat se tanquam aequalem omnibus, qui se in medio ponit, ut omnes capiant quantum possunt, quidquid possunt; non de cuiusquam hominis, sed de Dei, et ideo de suo, quia ipsi facti sunt eius. Ergo illi omnes humiles sint necesse est: perdiderunt spiritum suum, et Spiritum Dei habent. A quo perdiderunt spiritum suum? Ab illo qui aufert spiritum principum; quandoquidem dicitur ei in alio loco: Auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum convertentur. Emittes Spiritum tuum, et creabuntur, et innovabis faciem terrae . Nescio quis intellexit aliquid; suum vult esse, adhuc spiritum suum habet: bonum est illi ut perdat spiritum suum, et habeat Spiritum Dei: adhuc inter principes superbit; bonum est ut redeat ad pulverem suum, et dicat, Memento, Domine, quia pulvis sumus . Si enim te confessus fueris pulverem, Deus de pulvere facit hominem. Omnes qui in circuitu eius sunt, offerunt munera: omnes humiles confitentur ei, et adorant eum. Terribili offerunt munera. Unde terribili? Exsultate cum tremore , et ei qui aufert spiritum principum: id est, tollit audaciam superborum. Terribili apud reges terrae. Terribiles sunt reges terrae; sed ille super omnes, qui terret reges terrae. Esto rex terrae, et erit tibi terribilis Deus. Quomodo, inquies, ero rex terrae? Rege terram, et eris rex terrae. Noli ergo aviditate imperandi ponere tibi ante oculos provincias latissimas, qua tua regna diffundas; terram quam portas rege. Audi Apostolum regentem terram: Non sic pugillor, quasi aerem verberans; sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo, ne forte aliis praedicans, ipse reprobus efficiar . Ergo, fratres mei, estote in circuitu eius, ut per quemcumque vobis veritas sonuerit, non illam imputetis illi per quem sonat; sed de medio sit omnibus, quia aequaliter adest omnibus. Et estote humiles, ne vobis et vos ipsi usurpetis, si quid forte boni illius intellexeritis: quia et nos quod melius intellexerimus, vestrum est, et quod vos melius intellexeritis, nostrum est, ut in circuitu eius simus, et humiles simus. Atque ita perdentes spiritum nostrum, offeremus munera terribili super omnes reges terrae, id est super omnes regentes carnem suam, sed subiectos Creatori suo.